monumenta.ch > Plinius > sectio 93

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 93
{XXXVI} folia habet tenuia, rotunda, parva, levia, plantis oleris similior, candidior sativa et hirsutior. hanc inflationibus mederi, melancholicis quoque ac vulneribus recentibus cum melle, ita ne solvatur ante diem septimum, srumis, fistulis in aqua contritam Chrysippus auctor est. alii vero conpescere mala corporis, quae serpant - nomas vocant -, item excrescentia absumere, cicatrices ad planum redigere,